Langport

Wikidata Langport
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°2′15″N 2°49′39″W
Numerus incolarum: 1 079

Gestio

Procuratio superior: South Somerset

Langport est oppidum Somersetensis comitatus in Anglia occidentali situm. Fuit burgus regni Occidentalium Saxonum.[1] Ibi nundinae tenebantur ab anno circiter 900, mercatus autem ab anno 1344.[2] Homines fere 1 100 ibi nostro tempore habitant.

Langport olim portus fluvialis satis celebris fuit ad ripas Pedredi fluvii qui hinc ad Brugam Walteri defluit. Ivellus flumen, per Lindinem (Ilchester) descendens, prope Langport cum Pedrida confluit. Ecclesia Omnium Sanctorum magna parte saeculo XV aedificata est.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy